Book III › tit. 3.12 Ut ecclesiastica beneficia sine diminutione conferantur
X 3.12.1 Ut nostrum
tit. Ut ecclesiastica beneficia sine diminutione conferantur · 23 glosses
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.Incipit Ut nostrum prodeat · alleged in the gloss as ut eccl. ben., ut nostrum — 46× per the register · find the allegations →
Ut nostrum
Ut plene intelligas hanc decretalem sic pone casum, aliter non bene intelliges. Intellexit dominus Papa quod cancellaria Mediolanensis ecclesiae vacaverat ultra annum, et sic potestas conferendi illam devoluta fuerat ad Papam. Unde mandavit Papa Mediolanensi archiepiscopo, ut ipsam conferet cuidam H. subdiacono domini Papae. Et si post receptionem litterarum aliquid faceret in contrarium, illud cassavit. Archiepiscopus receptis litteris respondit quod illi cancellariam non contulerat, quia propter gravamina debitorum retinuerat fructus ipsius, de qua responsione factum fuit publicum instrumentum. Visis litteris die sequenti respondit contrarium, quod mandatum domini Papae adimplere non poterat, quia reservatis sibi proventibus iam decem mensibus elapsis contulerat eam cuidam H. nomine. Et de hac responsione fuit factum aliud instrumentum. Ista relata fuerunt domino Papae et instrumenta ostensa. Papa vero intelligens varietatem huius responsionis statim mandavit archiepiscopo, ut ad praesentiam suam mitteret procuratorem idoneum et ostenderet, quod ipse cancellariam contulisset personae idoneae et modo canonico et tempore competenti, et idem H. veniret si vellet defendere ius suum. Accessit procurator archiepiscopi et ille H., et produxerunt duos testes in praesentia Papae. Qui iurati dixerunt quod parum post mortem cancellarii, archiepiscopus contulit cancellariam dicto H. reservatis sibi proventibus et illum investivit per librum praecipiendo quod illud esset secretum. Et unus testis adiecit quod post mandatum domini Papae eo vidente tradidit ei sigillum. Alter dixit se hoc audivisse. Et procurator hoc idem fuit confessus. Quod audiens Papa mandavit quibusdam quod si post secundum mandatum, per quod totum negotium revocabatur ad curiam, ei tradidit sigillum, talem traditionem decernerent nullam esse, et inhiberent illi H. ne sigillo ulterius uteretur. Quod totum factum est, et prohibitus fuit uti sigillo. Per hoc intellige illam decretalem supra, de appell., ut nostrum, quae est pars istius. Et illam debes hic legere in principio, quia praecedit istam, ut patet, in antiqua compilatione. Propter hoc archiepiscopus misit nuncios ad dominum Papam. Post multas allegationes et excusationes ipsius archiepiscopi, ultimo proponebat dictus archiepiscopus quod cum nullus debeat sine accusatore damnari, nec aliquid sit actum in praedicto negotio in forma iudicii, testes contra eum recepti non poterant sibi praeiudicare, quia haec allegatio videbatur tangere personam domini Papae, apertius vult exprimere in hac decretali causam quare mandavit inquiri de praedictis, ne quis crederet quod in facto isto perperam processisset. Et prosequaris postea ut sequitur in littera. Hoc intellecto quod praemissum est, satis patet intellectus capituli, et sine hac suppletione non bene intelligeres. Et haec omnia et alia continentur in integra. Ber.
De vultu Dei iudicium
Qui enim iudicat aequitatem prae oculis semper debet habere, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., quod si Ephesi § in summa; et 4. q. 4, nullus umquam.
Sine accusatore
Hoc est generale, ut 2. q. 1, de manifesta; 22. q. 4, quisquis potestatem. Excipiuntur quidam casus. Primo, si suspecta scriptura in iudicio proferatur, C. de probation., iubemus. Si procax testis fuerit et vacillaverit in iure, C. de testi., nullum; et infra, de poeni., super his. Si tutor suspectus est, ff. de susp. tut., tutor § praeterea videndum. Si maritus accusaverit uxorem de adulterio, et ipsa replicat de lenocinio, ff. de adulter., ex lege § si publico. Si iudex reperiat accusatorem calumniari, ff. ad Turpil., accusatorum § 1; et 2. q. 3, si quem § notandum; et infra, de calumniat., cum fortius; et infra, de calumniat., cum dilectus. Si in modo inquisitionis cognoverat de crimine, infra, de accusat., qualiter et quando 2; et infra, de accusat., inquisitionis. Si infamatus deficit in purgatione, infra, de simon., de hoc, cum suis concordantiis. Si crimen est notorium, 2. q. 1, de manifesta; et infra, de accusat., evidentia. Si corrumpit testes adversarii, 3. q. 7, infames, vers. si quis autem. Io.
Commissae
Quapropter mandavit fieri inquisitionem contra archiepiscopum, an tradiderit illi H. sigillum post secundum mandatum, ut dixi in casu, et quod probaret illa tria quae sequuntur.
Actore non probante
Simile 6. q. 5, actor. Haec regula fallit, nam ratione praesumptionis aliquando transfertur probatio ad reum, ut hic, et supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de iureiur., iuramentum; ff. de donat. inter vir. et uxor., Quintus Mucius. Item fallit cum actor fundavit intentionem suam iure communi, 100. dist., contra morem; et 16. q. 7, omnes basilicae; et C. de probation., sive possidetis. Item cum reus sponte assumit onus probandi, ff. de probation., circa. Item in communibus iudiciis utriusque probatio auditur, supra, de probat., ex litteris. Item cum uterque dicit se possidere, supra, de probat., licet; et ff. de iud., in tribus. Item in crimine falsi utriusque testes audiuntur, C. ad leg. Corn. de fals., ubi falsi. Item in crimine laesae maiestatis in sacramentis desertis in proditione patriae, et in crimine peculatus utriusque testes audiuntur, C. de abolit., fallaciter, in fi. Peculatus dicitur furtum de republica, 23. q. 4, quid ergo; ff. ad leg. Iul. pec., lege Iulia peculatus cavetur. Io. Item privilegium actoris transfert onus probandi in reum, puta si pupillus vel mulier repetat solutum tamquam indebitum, reus tenetur probare debitum, ff. de probation., cum de indebito § sin autem. Item delictum ipsius rei transfert onus probandi in ipsum, quia probata solutione, si eam negavit, tenebitur probare se debitum recepisse, ut in lege praedicta ff. de probation., cum de indebito, circa princ.; et infra, de solution., is qui. Item negativa quae habet in se affirmativam implicitam probari debet a reo, supra, de renunciat., super hoc; et infra, de succ. ab intest., cum dilectus; arg. ff. de probation., ab ea parte § si quis; et ff. de probation., si filius; et 3. q. 9, indicas. Tanc.
Porro
Hic incipit assignare causam commissae inquisitionis, quare sibi fidem fieri mandavit super tribus articulis. Et primo ostendit de tertio, postea secundo circa principium §.
Occulta
Nota quod praesumitur contra occulte dantes vel facientes vel iudicantes, supra, de offi. deleg., consuluit; et 19. dist., Anastasius; et ff. de iure fisc., ita fidei, in princ.; ff. de admin. tut., non existimo; et 18. q. 2, perniciosam. Et tenebrae aptae sunt ad fabricandum falsum, ff. de ven. inspic., temporibus § de inspiciendo. Tamen si ille cui datum est occulte sit capax, occulta donatio non vitiat donationem, C. de dilation., quoniam, lib. 10. Et electiones clandestinae non valent, supra, de elect., quia propter, in fi. Tanc.
Lateranensis concilii
Supra, de concess. praeben., nulla.
Divinare
Sicut et Paulus, licet esset spiritu Dei plenus non tamen potuit secreta divini consilii agnoscere, 22. q. 2, beatus. Nec tenetur quis divinare, ff. mand. vel cont., si fideiussor § si cum debitor; et ff. ad leg. Aquil., si putator.
Gravamen
Immo de iure fuit, C. de probation., sive.
Sed gratia
Cum tamen primae confessioni ipsius esset standum, supra, de probat., per tuas; et supra, de praesump., litteras. Nisi probaret se errasse, infra, de censib., olim; C. de error. advoc., errores; et supra, de appell., cum causam; et supra, de confess., ex parte. Sed in hoc non videtur quod posset errare, quia de facto suo certus esse debet, supra, de rescript., ab excommunicato. Ex varietate ergo responsi praesumitur contra ipsum archiepiscopum, 4. q. 3, si testes § item qui falso. Vel varie, infra, de poeni., super his; ff. de quaest., de minore § tormenta, in fi.; et ff. de quaest., ex libero, in princ. Io.
Quod etiam
Hic respondet secundae obiectioni archiepiscopi.
Per testes
Productos in praesentia Papae, ut dixi in eo casu.
Et ideo nos
Hic respondet ad id quod dixit, quod nullus debet sine accusatore damnari, ostendendo causam quare commisit inquisitionem.
Inquisitionem
Scilicet utrum sigillum dedisset archiepiscopus illi H. post secundum mandatum, propter quod revocavit ad se inquisitionem inquirendo et discutiendo negotium, et iniungendo ut probaret super tribus articulis, videlicet si contulisset personae idoneae, modo canonico, et tempore competenti.
Contrarietatem
Quoniam qui allegat contraria, non debet audiri, C. de liber. caus., cum precum; et supra, de appell., sollicitudinem; et 74. dist., gesta; 23. q. 7, quod autem. Laur.
Carnalitatem
In hoc casu dicit Laur. episcopum simoniam committere, ubi propter consanguinitatem concedit alicui beneficium. Alias non concessurus, quia si quis iniusto cordis amore vel sordidis precibus sacerdotalem dignitatem receperit etc., 1. q. 1, si quis neque. Arg. infra, de simon., veniens; et infra, de simon., nemo; et infra, de simon., tua. Nam ex quo favor tertii nimium favoris inducit, multo magis favor illius qui ordinatur, 1. q. 1, sunt nonnulli. Laur. Et sic consanguinitas inducit suspicionem quod donatio sit vitiosa, 10. q. 2, episcopus; 89. dist., decenter. Nam in clandestinis et domesticis donationibus facile quod confingitur pro negotii qualitate, C. de donation., donatio sive § 1. Sicut alias consanguinitas elidit suspicionem, supra, de cohab. cler. et mul., a nobis; et supra, de cohab. cler. et mul., tua. Et par affectionis causa omnem elidit suspicionem, ff. de ritu nupt., non solum § de uno. Io.
Sub modo
Nota quod sicut conditio inducit simoniam, 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., pactiones, ita et modus, quia modus aequipollet conditioni, infra, de cond. appos., cum sit; et infra, de cond. appos., de illis; 28. q. 2, si infidelis; C. de his quae sub mod. relin., in legatis. Immo magis est obligatus sub modo quam sub conditione. Nam cui aliquid relinquitur sub modo, etiam statim potest illud petere si caveat de eo modo adimplendo, ff. de fideicommi. liber., cum in testamento; et ff. de condi. et demon., quibus diebus § ulti. Si vero sub conditione aliquid relinquitur, non potest peti nisi conditione extante, ff. de condi. et demon., qui heredi § ulti. Io.
Partem
Infra, de censib., prohibemus.
Diminutione
1. q. 3, si quis praebendas; supra, de praeben., maioribus; et supra, de praeben., vacante; et supra, de praeben., cum causam.
Consequatur
Ex pactione in eo apposita. Vincen.
Ut ipse
Donator vel alius qui percipiebat ante. Vincen.
Constituat
Cum capitulo suo, non cum eo qui habiturus est beneficium. Et hoc publice faciat, ut vitetur suspicio, sicut potest intelligi supra, de praeben., significatum. Et sic patet quod episcopus potest ad tempus ex iusta causa retinere fructus vacantis beneficii, si forte gravatur debitis, arg. infra, de verb. sign., tua nobis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.