The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.31 De officio iudicis ordinarii

X 1.31.11 Pastoralis

tit. De officio iudicis ordinarii · 13 glosses
Idem Episcopo Heliensi.Incipit Pastoralis officii · alleged in the gloss as de offi. ord., pastoralis 50× per the register · find the allegations →
Invitum
Nota quod pinguius ius habet archiepiscopus in episcopis quam in eorum subditis, ut hic patet, et supra, de offi. ord., quanto, arg. Sed numquid idem iuris est in episcopo circa subditos suorum subditorum? Certe non, quia episcopus eis praeponeretur si voluerit per se cognoscere de causis subditorum, cum sit iudex ordinarius omnium de sua diocesi, 11. q. 1, de persona; et arg. ad hoc ff. de iud., iudicium; et 11. q. 3, qui resistit; et 8. dist., quae contra mores, in fi.; et 2. q. 1, nomen. Sed archiepiscopus non est iudex ordinarius totius provinciae nisi episcoporum tantum, nisi in casibus inferius notatis, ut dicit in fine. Et ita non est simile hoc secundum Hug. et Tanc. et Vincen. Io. dixit quod si tales praelati subditi episcoporum, vel ex electione vel ex longa consuetudine habent ordinariam iurisdictionem, episcopus non potest cognoscere de causis subditorum talium praelatorum, nisi per appellationem deferantur ad eum, ut infra, de excess. praelat., ad haec; et infra, de for. compet., cum contingat; et infra, de offi. ord., irrefragabili § 1; arg. ad hoc 18. q. 2, cognovimus; et infra, de appell., dilecti filii 3. Gradatim enim debet procedere in causa, ut 2. q. 6, anteriorum § illo procul dubio; et infra, de statu monach., in singulis; nisi in principe, 2. q. 6, arguta; et 2. q. 6, ideo; et infra, de appell., si duobus. Verius credo quod dicit Io. quod episcopi non possunt cognoscere de causis subditorum praelatorum suorum eis invitis. Sic enim posset eos privare omnia sua iurisdictione, quod non est verum, quia nimis esset iniquum, infra, de excess. praelat., ad haec. Immo debet sententias servare subditorum suorum, supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum, ubi notatur de iurisdictione episcoporum. Nam si sua unicuique iurisdictio non servatur, ecclesiasticus ordo confunditur, 11. q. 1, pervenit. Et tamen episcopus nihilominus est iudex ordinarius diocesis suae, quo ad multa alia quae patent per se. Episcopus tamen posset bene compellere subditos subditorum suorum, suscipere delegationem sibi ab ipso factam; secus in archiepiscopo, ut hic.
Exceptis quibusdam articulis
Est tamen iudex ordinarius totius provinciae, quia eius gerit sollicitudinem, 9. q. 3, per singulas provincias oportet; et 9. q. 3, per singulas provincias episcopos. Nec ideo sequitur quod cuiuslibet de provincia. Vel potest dici quod habet iurisdictionem super quemlibet, sed impeditam et ligatam. Ex quo non habet nisi in quibusdam articulis, arg. supra, de rescript., pastoralis § ulti., in fi.; et supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis; et hoc secundum Laur. Tanc. dicit quod non est iudex ordinarius, nisi in casibus specialibus. Primo cum deviat in divinis officiis a consuetudine metropolitanae ecclesiae, 12. dist., de his. Item si deliquit in eius diocesi, ut 6. q. 3, placuit. In hoc casu efficitur aliquis de iurisdictione cuiuslibet alterius. Item si habet praedium in diocesi sua, ut infra, de for. compet., licet ratione. Et iste casus pertinet etiam ad quemcumque alium. Item si causa deferatur ad eum per appellationem, supra, de offi. legat., cum non ignoretis; et supra, de offi. ord., duo; et 11. q. 1, pervenit. Item cum absolutus ab archiepiscopo non vult patere episcopo, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Item si criminalis est causa inter episcopum et clericum suum. Tunc illa causa debet deduci ad synodum, in qua praeest archiepiscoous, 6. q. 2, episcopus si clerico. Item si clericus habet civilem causam contra episcopum suum, 11. q. 1, si clericus; etsi episcopus contra clericum, coram arbitris terminetur, ut in capitulo clericus. Item in alio casu infra, de offi. ord., irrefragabili; sed ibi dicitur quod tamquam delegatus a Papa. Item quando episcopus negligens est in eo quod ipse facere debet, 9. q. 3, cum simus; et infra, de sent. excom., per tuas; et infra, de appell., qua fronte. Item mortuo episcopo et ecclesia idoneos clericos non habet, 12. q. 2, non liceat. Item cum evidens est sententiam episcopi esse iniustam, infra, de appell., sollicitudinem. Item cum visitat provinciam, infra, de praescrip., cum ex officii; et infra, de censib., sopitae; et infra, de censib., cum nuper.
Nullam habeat potestatem
Si nullam habet iurisdictionem vel potestatem in eum, ergo talis delegatio non videtur valere. Et sic sententia eius nulla, arg. C. qui pro sua iur. iud., in causarum? Resp.: licet in clericum illum cui committit causam non habet potestatem, tamen in causa quae ad eum per appellationem delata est, habet potestatem. Et ita causam ad suam iurisdictionem pertinentem delegat, et ille bene recipit iurisdictionem si vult illam recipere. Sed si non vult illam recipere, potest partes compellere ut consentiant in aliquem vel aliquos. Et potest mandare episcopo ut compellat illum recipere commissionem, quod facere potest licet sit appellatum ab eo, arg. infra, de for. compet., si quis contra; et supra, de offi. deleg., suspicionis § ulti.; et infra, de appell., cum speciali.
Alicui
Scilicet, ordinario.
Sine mandato
C. si adv. rem iudic., adversus; ff. de minor., minor magistratus; et 21. dist., inferior.
Praeterquam mortis articulo
Quo casu de quolibet genere excommunicationis et a quolibet etiam laico potest absolvi, arg. 17. q. 4, si quis suadente; et infra, de sent. excom., quod de his; arg. ad hoc de conse. dist. 4, sanctum est baptisma. Sed numquid in obsidione positum vel transfretare volentem, licet absolvere? Vincen. dixit quod sic, quia iam imminet periculum mortis. Sed hic videndum est an immineat naufragium, vel periculum mortis. Non enim intrando mare semper imminet naufragium. Quod si esset, nullus transfretaret. Sed cum sunt in naufragio in periculo mortis, tunc satis potest dici quod liceat, vel si intret bellum campestre contra Sarracenos, vel alias iniustum, et manifestum appareat periculum mortis, licet absolvere etiam laico; arg. praedicto capitulo de conse. dist. 4, sanctum est baptisma. Quidam dicunt contrarium, quod numquam licet laico absolvere a tali excommunicatione, quia potest ei succurri post mortem, cum constet per aliquem de confessione per evidentia signa, infra, de sent. excom., a nobis est. Sed hoc non posset ita locum habere in naufragio, si omnes submergerentur, quia tunc commune est periculum, omnium de nave. Vel dic quod laico potest quis confiteri in necessitate, sed laicus non potest ipsum absolvere vel ligare, quia non habet claves ecclesiae, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter § una.
Succedat
Supra, de offi. deleg., quoniam abbas; et infra, de immun. eccl., adversus. Quia cum in locum et eius ius succedat partibus eius fungi debet, ff. de iud., mortuo; ff. de edend., quaedam § nil interest.
Pontificem
Vel per eius delegatum specialiter ad illam causam destinatum, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut.
Possessor
Ex hoc videtur quod quis sit verus possessor post annum, et non ante, ff. de acq. poss., possideri § ulti. Item videtur quod ad hoc ut aliquis dicatur verus possessor, non sit necessarium secundum decretum, infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Arg. contra infra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis; et ff. de acq. poss., possideri § ulti., in fi.; et ff. de damn. infect., si finita § si quis autem; et ff. de damn. infect., si finita § non autem statim; et ff. de damn. infect., si finita § Iulianus; quae concordantiae loquuntur in actione personali. Et hoc dicitur infra, de dolo et contu., contingit.
Publicis
C. de annal. except., ut perfectius; et 15. q. 3, placuit § is autem; et C. de episcopal. aud., sancimus; et infra, de appell., si iustus.
Annalem
Sed usque ad quod tempus poterit postea petere rem sibi restitui sive recipere possessionem? Dic quod usque ad quadraginta annos secundum iura canonica, vel secundum leges usque ad triginta annos, quia sola litis contestatio perpetuat actiones usque ad quadraginta annos, ut C. de praescri. trig. vel quad. ann., cum notissimi; et 16. q. 3, placuit ut § potest. Sed numquid secundum iura canonica poterit talis praescribere, ex quo habet iam, vel debet habere conscientiam rei alienae? Secundum iura civilia talis bene usucapit, licet sciat rem alienam, ff. de noxal. act., et generaliter. Credo tamen quod si aliter non habeat conscientiam laesam, nisi quod res fuit deducta in iudicium, cum habeat titulum, id est, auctoritatem iudicis, bene praescribit. Ex hoc enim quod res fuit deducta in iudicium per ipsum, eam petendo, praesumitur habere bonam fidem, et praecipue, quia quando fuit ei tradita possessio, debuit iurare de calumnia, quia aliter non datur possessio, etiam causa rei servandae, nisi negotio summatim examinato, infra, ut lite non cont., quoniam § quod si; et ita bene potest praescribere. De hac materia tractatur infra, de praescrip., quoniam. Et sicut interrumpitur annalis praescriptio in possessione, ut post annum recuperet possessionem, sic et in excommunicatione, ut si non potest invenire suum excommunicatorem infra annum, post annum non perdet causam, 11. q. 3, rursus.
Ac praestare
Ecce consilium iuris et utile. Simile consilium dat tibi lex, ff. de rei vend., is qui destinaverit. Sic et in stipulatione illa quanti ea res, commodius est certam summam adiicere in qua difficile est probare quanti ea res est, ff. de praet. stipul., in eiusmodi. Simile consilium, infra, de appell., si iustus. Et nota quod dicit offerre ac praestare, quia oblatio sola non sufficit nisi factum sequatur, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius. Et hoc intellige si illi volunt recipere, alias non noceret, infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut. Sicut non sufficit offerre pecuniam ad interrumpendum cursum usurarum, nisi deponatur in aede sacra, C. de usuri., acceptam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.