Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.23 Bonae memoriae M.
tit. De electione et electi potestate · 21 glosses
Idem Canonicis Maguntinensibus.Incipit Bonae memoriae Mag. · alleged in the gloss as de elect., bonae 1 — 73× per the register · find the allegations →
Constaret
Nam si hoc esset, de iure communi debuit perdere primam et secundam, 12. q. 1, episcopus; et 12. q. 1, si quis episcopus; et infra, de translat., quanto.
Nunciaret
Simile supra, de elect., qualiter; et infra, de praeben., cum iamdudum.
De vi
Id est, violenta impressione inferenda. Sic infra, de elect., cum Wintoniensis, ut notatur in casu, sed ibi fuit illata.
Metuebant
Si citati non poterant venire ad ecclesiam cathedralem, debebant constituere procuratores qui vice fungerentur illorum, infra, de elect., quia propter. Et sic videtur quod non valuisset eorum appellatio, quo minus alii procedere potuissent. Non credo quod hodie valeret talis appellatio, quia ex quo maior pars citat minorem, si iusta causa impediti venire non possunt, constituere debent procuratorem, infra, de elect., quia propter. Alias credo quod electio maioris partis praesentis valeret per eandem constitutionem infra, de elect., quia propter. Si autem maior pars canonicorum iusta de causa esset absens, nec posset venire ad ecclesiam in qua debet electio celebrari, et sint in loco in quo debent ad electionem vocari, satis credo quod minor pars debet ire ad maiorem si potest, et econverso. Alias ad locum communem conveniant omnes vel constituant procuratores, si ire non possunt, infra, de elect., quia propter; 23. dist., in nomine Domini, vers. fi., ubi dicitur quod si electio Papae in urbe Romana fieri non potest, exeant ad locum idoneum. Sed in casu huius decretalis aliud erat impedimentum, in quo absentes non debebant ire nec dare procuratores. Timebant enim vim sibi fieri in electione, id est, violentam impressionem, et sic non habuissent liberam potestatem eligendi nec eorum procuratores, et ideo tenuit eorum appellatio propter iustum metum impressionis, et ita solus talis timor sufficit, licet impressio secuta non sit. Unde de hoc mandavit Papa inquiri, arg. optimum ff. locat. et conduct., habitatores § ulti.; et ff. locat. et conduct., item quaeritur § exercitus; alias autem non debebant ire. Vel si aliud iustum impedimentum habebant constituere procuratores, alias procedere debent ad electionem ex quo vocati erant per illam constitutionem infra, de elect., quia propter. In spirituali vero sicut in carnali matrimonio debet esse liber consensus, alias nullus esset consensus, infra, de spons., cum locum. Maguntini favebant Philippo per cuius potentiam Wormaciensis episcopus fuit postulatus et intrusus. Prepositus iste favebat Ottoni, qui electi erant in discordia, unde timebant ipse et sui, quod non possent liberum habere consensum in electione; unde appellaverunt ex illa causa quae iusta fuit. Unde in locum securum utrique parti convenire debebant. Ber.
Constaret
Alias non valuisset appellatio. Vel posset suppleri: maxime si vocati non fuissent.
Exceptione
Infra, de appell., an sit; et infra, de appell., constitutis 2; et infra, de usur., quia frustra; ff. de minor., auxilium; et 17. q. 4, frater noster; 12. q. 2, de viro.
Licentiam
Unde privandi sunt potestate eligendi illa vice, infra, de translat., quanto. Quae potest assignari contra id, quia hic ipso iure fuerunt privati potestate eligendi, unde tenuit electio postea facta, sed ibi dicit Papa, suspendimus, ibi, solvitur.
Confirmaret
Quod si ecclesia Maguntina tali modo non recepisset, tunc legatus de utraque inquireret, et causam instructam ad sedem Apostolicam remitteret.
Recepit
Et ita quandoque probatur et examinatur quod notorium est, arg. 24. q. 1, pudenda, in fi.; et 11. q. 3, eorum qui. Quoniam licet aliquid manifestum sit, eius tamen interpretatio non est negligenda, ff. de ven. inspic., temporibus § nihil. Quamvis nihil tam indubitatum est, quin recipiat quandam sollicitam dubitationem, in Auth. de tabell., circa medium constitutionis, coll. 6; et ita potius recipiuntur hic testes ad cautelam, quam de iuris necessitate. Vel quia ex superabundanti aliquid probatur, ff. de manumiss., causam, in princ. Quia si transivit, non potuit non esse notorium, infra, de translat., quanto; vel forsan quia non erat notorium.
Cassavit
Id est, reprobavit, vel irritam nunciavit, ut patet supra, quia constitit ei quod administravit, et coepit ecclesiam praeter auctoritatem Apostolice sedis.
A paucissimis
Sic supra, de postul. praelat., gratum.
Notorius
Ut 2. q. 1, de manifesta; et infra, de accusat., evidentia.
Praesumitur
Sic infra, de renunciat., in praesentia; et infra, de re iudic., sicut; infra, de probat., post cessionem; et 2. q. 6, hoc etiam placuit; ff. de publican., quantae. Sed hodie non praesumitur pro iudicis processu in praeiudicium alterius, nisi quatenus constiterit legitimis documentis, infra, de probat., quoniam.
Quamvis
Id est, quia. Sic ponitur infra, de iureiur., quemadmodum, vers. quamvis interdum, etc.
Negantis factum
Sic infra, de renunciat., super hoc; et infra, de probat., quoniam; 6. q. 5, actor.
Per rerum naturam
Id est, secundum cursum causarum, C. de reb. credit., in bonae; vel per rerum naturam, id est, secundum naturalem probationem, id est, per causam rerum. Quoniam ea quae non sunt, non probantur per aliquam causam. Eius enim quod non est, nulla est causa. Non enim ratio prius quam persona quaerenda est, ff. de iure cod., quidam referunt § 1; sed ea quae sunt, probantur. Vel dic, per rerum, id est, causarum naturam, id est, consuetudinem. Consuetudo enim est altera natura, quod dicit secundum solitum cursum causarum negativa non potest probari. De hac negativa nota quod tribus modis dicitur. Est enim negativa facti, iuris et qualitatis. Negativa facti duplex est, pura et simplex, quae non habet determinationem loci, vel temporis, vel alterius rei. Et haec negativa pura et simplex probari non potest directe vel indirecte, ut si aliquis dicat se numquam fuisse citatum; vel si quis dicat se non contraxisse cum Berta; et de tali negativa loquitur hic, et 6. q. 5, accusator quod asseverat. Unde onus probandi transfertur ad adversarium, et hoc ideo quia negationum non sunt causa, ut dixi. Si autem adiiciatur tempus vel locus, vel aliquid consimile, tunc potest probari indirecte, ut infra, de testib., ex tenore; et infra, de testib., series; et C. de contrah. et comm. stip., optimam; ut si exhibeatur instrumentum in quo stipulatio contineatur facta tali die et loco, ut in predictis iuribus. Non obstat quod dicitur infra, de probat., tertio; et infra, de testib., tam litteris, in fi.; quia ibi non probatur directe vel indirecte, sed praesumptive. Item negativa facti probatur, cum habeat in se implicitam affirmativam, ut si dicatur: ego non sponte renunciavi, quod dicit coactus renunciavi; et hoc debet probari ab eo qui hoc negat, infra, de renunciat., super hoc. Item negativa iuris bene probatur, ut si negas emancipationem recte factam, hoc ipsum probare debes, ff. de probation., ab ea parte § 1. Quia qui negat aliquid iuste factum, dicit illud iniuste factum, unde illud probare debet. Negativa qualitatis dicitur illa, iste non est idoneus; hic negatur qualitas, etc., hic non est legitimus, iste non est diligens, non est solvendo. Hoc potest et debet probari ab eo qui hoc dicit, quia quilibet praesumitur idoneus, nisi probetur contrarium, infra, de praesump., dudum; et infra, de scrutin., ex parte; et ff. de leg. 2, cum quidam; et ff. de leg. 2, cum pater § rogo; et C. de inoffic. testam., omnimodo. Arg. contra C. de probation., ex persona.
Singulares
Et sic esset insufficiens testimonium illorum, infra, de elect., cum dilectus; et infra, de accusat., cum dilectus, in fi. Si autem unus iuraret de facto alterius, subiret anceps periurium, quod esse non debet, ff. de in litem iuran., videamus; ff. de act. rerum amot., Marcellus; nisi forte sic iuraret: ego iuro quod ille non fuit citatus, quod ego sciam; simile infra, de purg. can., quotiens, in fi.; sic 8. q. 3, Artaldus; in Auth. de hered. et Falc. § si vero absunt, coll. 1; alias est sub § sancimus, ubi dicitur quod testes iurent quod non sint conscii alicuius malignitatis factae ab herede, hoc est dicere quod ipsi sciant. Sic patet quod nullus potest probare se non fuisse citatum, sed illi incumbit probatio qui dicit aliquem fuisse citatum, non ei qui negat. Legatus enim eos citavit, quod apparet ex eo quod ad legatum nuncium destinarunt, et ex eo quod dicit, omnia praesumuntur legitime acta; alias ei incumbit probatio qui dicit adversarium fuisse citatum, non ei qui negat. Sed nonne capitulum erat excusatum, si quilibet de capitulo iuret se non fuisset citatum? Videtur quod sic. Negativa enim probatur per iuramentum ipsius negantis, ff. de iureiuran., ait praetor si § quacumque; et infra, de testib., extravag. praesentium; et licet sit probatum de capitulo non tamen singuli probant de se, sed talis probatio non relevaret capitulum. Sed qualiter probabit capitulum citatum? Dico quod per hoc quod litterae citationis diriguntur praelato, et aliquibus maioribus de capitulo, arg. supra, de postul. praelat., ad haec; 44. dist., comessationes, in fi.; et infra, de simon., veniens; Inst. de iure natural. § senatus; et ff. de condi. et demon., municipibus; arg. infra, de procurat., consulti. Vel si non habetur illorum copia, sufficit legi litteras publice in capitulo sive in claustro praesentibus qui inveniuntur, infra, de dolo et contu., causam quae; et infra, de dolo et contu., venerabilis; et infra, de cleri. non residen., ex tuae. Et interrogandi sunt vicini sive parochiani si volunt defendere, ff. ex quib. cau. maio., ergo; et ff. de liber. agnosc., senatus; ff. de damn. infect., dies § praetor. Sed si litterae praesententur praelato, et aliquibus de maioribus vel soli praelato, et ipse occultaverit litteras, nec praesentaverit eas capitulo, et non vadat vel mittat ad iudicem, et sic iudex reputans capitulum contumax, totum capitulum suspendat vel excommunicet, numquid illi qui nihil sciverunt sunt excommunicati? Videtur quod non, nam propter contumaciam procuratoris dominus non punitur, ff. si quis ius dic. non obtem., omnibus § si procurator; et infra, ut lite non cont., ad hoc, in fi., ubi innuitur a contrario sensu, quod propter contumaciam procuratoris dominus excommunicari non potest, si dominus ignoraverit. Sed hoc tutius videtur quod capitulum petat absolutionem, quia praesumptio non modica est contra ipsum capitulum, nisi capitulum diceret se nescivisse; sed non de facili posset hoc probare. Arg. quod posset infra, de probat., tertio; et infra, de probat., cum bonae; arg. quod capitulum sit excommunicatum, arg. infra, de sent. excom., extravag. Romana § ulti. Ber.
Secure
Alioquin si non potuisset ire securus, poterat legitime appellare ab eo, nisi securum locum eidem providisset, infra, de appell., ex parte 1; et infra, ut lite non cont., accedens 2. Sed hoc fuit falsum, ut hic dicit. Etsi hoc esset, tamen potuit mittere procuratorem, sicut misit nuncium, infra, de appell., constitutis 2, et hic. Sed numquid tenetur quis mittere procuratorem quando ipse ire non potest, puta quia sibi locus est suspectus, vel alias impeditus? Non credo, quia nemo compellitur mittere procuratorem, praecipue in magnis causis, ut erat ista, ut infra, de procurat., querelam, ubi de hoc. Sed mittere debet qui proponat exceptionem, alias teneret excommunicatio pro contumacia, infra, de appell., si duobus.
Nuncium
Nota simplicem nuncium non audiri, arg. infra, de procurat., alia; et infra, de dolo et contu., cum dilecti; arg. contra Inst. per quas pers. nob. acq. § igitur; et ff. deposi., depositum § si te rogavero; et infra, de offi. deleg., prudentiam.
Causis
Scilicet, quia non detulerunt appellationi, et quia indignum sine licentia Papae receperunt, et quia citati non venerunt, et etiam quia idem episcopus sine licentia Papae transivit. Contra supra, de elect., consideravimus; contra infra, de elect., auditis, ubi utraque cassatur, quia factae fuerunt electiones post appellationem, et prima non cassata, facta fuit secunda. Idem debuit hic fieri, quia utraque post appellationem facta fuit. Praeterea et econtra opponitur, eo ipso quod primi postulaverunt post appellationem sine aliis, non fuerunt ipsi privati potestate eligendi, quia alii potuerant consentire, et renunciare appellationi, supra, de postul. praelat., bonae 2, et praedictis decretalibus supra, de elect., consideravimus; et infra, de elect., auditis. Ergo secunda electio debuit hic etiam cassari, cum prima postulatio non fuerit nulla ipso iure. Solutio: per talem postulationem factam post appellationem, nullum ius fuit acquisitum vel gratia quam petere posset, et postulantes poterant resilire a tali postulatione, cum nondum esset praesentata superiori, supra, de postul. praelat., bonae 2; et sic habebant adhuc potestatem eligendi, et poterant cum aliis eligere si voluissent. Sed postea cum receperunt eum sine licentia Papae in contemptum ipsius, cum non possent, tunc primo amiserunt potestatem eligendi et magis deliquerunt quam si indignum scienter eligerent, et plus est ipso facto delinquere quam verbo, et plus est contemnere legem vivam quam mortuam, ut patet in integra. Et sic paenes illos remansit ius eligendi, quamvis essent numero paucissimi, supra, de postul. praelat., gratum; et appellationem non possunt opponere, cum ipsi contra appellationem deliquerint, et contumaces fuerint, et ita ex tribus causis praedictis se fecerunt indignos. Sed ex una praecipue amiserunt potestatem eligendi: recipiendo illum sine licentia Papae; alias si non recepissent illum, non amisissent potestatem eligendi, ut patet in integra. Quidam dicere voluerunt, quod haec decretalis continet gratiam. Sed forsan hoc dicunt qui intelligunt hanc decretalem quod haec electio facta fuisset antequam Maguntini recepissent Wormaciensem vel administrasset, et si hoc fuisset, quod non est verum, gratiam contineret. Vel dic ex tribus, praesumptione, scilicet, quia a virum pastorali dignitate praeditum contra formam canonicam non solum eligere, sed etiam recipere praesumpserunt; contemptu, quia postquam procurator eorum nostras litteras reportavit, quibus mandabatur quod si Wormaciensem episcopus in temporalibus et spiritualibus ministrasset, ipsius cassaretur electio, ipsi postmodum quasi electo suo, sicut ex eorum litteris apparet, quibus eum electum suum nominant, temere paruerunt. Et blasphemia, quia legatum nostrum quantum in eis fuit infamantes, eum fuisse corruptum pecunia sunt mentiti. Haec littera est in registro, et sic ex tribus causis reddiderunt se indignos, unde non debent audiri, supra, de elect., consideravimus, ut sequitur in glossa.
Ad nos
Dixit Laur. quod cum simul omnes delinquunt eligendo indignum, tunc tantum transfertur potestas eligendi ad superiorem. Si vero secundi post electionem priorum similiter eligant indignum, revertitur potestas eligendi ad priores, et facit pro eo quod dicit in littera, pariter; et infra, de elect., cum Wintoniensis. Sed Tanc. dicit non esse verum, immo sive simul sive separatim deliquerunt, transfertur potestas eligendi ad superiorem sicut hic dicit. Et illud adverbium, pariter, non notat identitatem temporis ad peccandum, quod exigat ut simul delinquant, sed vitii similitudinem. Et illa decretalis infra, de elect., cum Wintoniensis, non facit pro eo, quia ibi tantum una pars peccaverat eligendo indignum hominem illegitime natum, propter quod ius eligendi ad alios fuit devolutum. Et illi licet quodammodo deliquerunt eligendo per impressionem, non amiserunt ius eligendi, et tunc primi et secundi simul postea debent eligere, ut ibi dicitur. Sed ubi utraque pars peccat eligendo indignum in electione episcoporum et eorum superiorum, sive eodem tempore, sive diversis peccent, semper transfertur eligendi potestas ad dominum Papam, ut haec littera dicit, sicut infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Et non revertitur ad primos, sicut dixit Laur., et eodem modo intellige supra, de elect., cum in cunctis § clerici; quod debet intelligi secundum istam, ut ad Papam eligendi potestas transferatur. Secus est cum clerici sunt negligentes in eligendo, quia tunc devolvitur eligendi potestas ad proximum superiorem, infra, de elect., ne pro defectu. In electionibus vero inferiorum praelatorum cum eligitur vel confirmatur indignus, servari debet quod dicitur supra, de elect., cum in cunctis § ulti.; et infra, de elect., nihil est. Sed in casu negligentiae servatur quod dicitur infra, de concess. praeben., nulla; exceptis abbatiis, ubi dantur tres menses tantum, ut dicit decretalis illa infra, de elect., ne pro defectu. Et quod infra, de elect., cum in cunctis, debeat sic intelligi, ex eo patet quod Papa in infra, de elect., cum in cunctis § clerici, non dicit ad quem devolvatur eligendi potestas. Unde debet intelligi quod ad ipsum debet devolvi, cum in inferioribus dignitatibus dixit ad quos devolvatur potestas eligendi cum eligitur vel confirmatur indignus, ut infra, de elect., cum in cunctis § ulti; ut quod de minoribus concessit, de maioribus prohibuisse videatur. Alii dicunt quod ad proximum superiorem devolvitur potestas eligendi, et hic non erat superior nisi Papa, et idem dicunt in casu negligentiae, ut dicit infra, de elect., ne pro defectu. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.