The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.54 Dudum ecclesiae Rothomagensi

tit. De electione et electi potestate · 30 glosses
Idem Silvanectensi Episcopo, et Ioanni de Monte mirabili Archidiacono et Succentori Parisiensi.Incipit Dudum ecclesia Rothomagens. · alleged in the gloss as de elect., dudum ecclesia 57× per the register · find the allegations →
Celebrata
De decano eiusdem ecclesiae, qui primo fuerat archidiaconus Ambianensis.
Illorum
Nota quod eligentes possunt petere confirmationem suae electionis. Sed hoc intelligo de consensu electi esse faciendum, alias non, supra, de elect., innotuit.
Contra electum
Nota quod qui opponit in formam electionis, et non probaverit quod opponit, condemnari debet alteri parti in expensis. Qui vero deficit a probatione eius quod obiicit in personam, a beneficiis ecclesiasticis per triennium noverit se suspensum. Ad quae si intra id tempus se ingesserit, ipso iure illis perpertuo est privatus, nullam spem de misericordia habiturus, nisi probaverit evidenter quod probabilis et sufficiens causa ipsum a calumnia excusaverit, ut haec statuuntur in decretali Inno. iiii infra, de elect., extravag. statuimus.
In eodem concilio
Infra, de praeben., de multa, cuius verba hic inferius ponuntur.
Cupiditatis vitium
Infra, de cleri. non residen., quia nonnulli; infra, de praeben., cum iamdudum; et infra, de praeben., quia in tantum. Unde contra Lateranensem concilium et concilium generale beneficia huiusmodi retinebat.
Reprobare
Sic patet quod non debes facere id a quo alios debueras prohibere, infra, de nat. ex lib. ven., indecens; et ff. de condi. indeb., frater a fratre; et ff. si serv. vend., altius. Et quod quis debet exigere ab aliis multo fortius a seipso, ff. de negot. gest., si pupilli § videamus; et ff. de fideiussor., tutor. Nec potest esse hortator viduitatis, qui coniugia frequentaverit, 26. dist., una tantum. Nec potest de medio ecclesiae malum auferre qui in simile delictum corruerit, 25. dist., primum. Et quod adversus alium praestare debuit tutor pupillo suo, id adversus se praestare debuit, ff. de admin. tut., quotiens § 2; et 42. dist. § hospitalem, in princ.
Alienam
Sic ff. de procur., Pomponius; et C. und. vi, cum quaerebatur.
Furtum
Simile 7. q. 1, non furem. Furtum commitit qui rem alienam invito domino contrectat, Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § furtum autem. Et dicitur furtum contrectatio rei alienae fraudulosa, ut Inst. de oblig. quae ex del. nasc., in princ., ut iste qui rem alienam scienter tenebat, et ideo non excusatur. Si enim quis rem contrectaverit alienam credens esse suam, non commitit rapinam vel furtum, Inst. vi bon. rapt. § quia tamen. Item nec excusat hoc etiam si credat dominum permissurum, cum exigatur expressa dispensatio Apostolicae sedis, ut infra sequitur; et infra, de praeben., de multa. Sed in furto excusatur si credat dominum permissurum, Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § placuit. Sed quod dicit, furtum vel rapinam, hoc non est verum, quia furtum non committitur in re immobili, Inst. de usucapion. § quod autem 1; nec de re incorporali, qualis erat hic, ff. de acq. rer. dom., servus § incorporales. Sed hic ista verba improprie dicuntur, et iste potius dicitur invasor. Sic exponitur 7. q. 1, non furem et latronem, id est, invasorem. Et hoc etiam exponit cum dicit, quodammodo.
Deceptae
Quia cum desierit esse praelatus ipsorum, nihil potestatis habebat in eis, unde non poterat illas animas solvere vel ligare, infra, de poenit. et remiss., omnis; et de poen. dist. 6, placuit. Sed numquid valebit illis absolutio illius talis praelati, sive poenitentia per illum imposita? Non videtur, quia nullam potestatem habet ligandi vel solvendi, sicut non valet sententia a non suo iudice lata, infra, de iudic., at si clerici, et si sic peribant. In isto casu non credo quod perirent, non quia ille hoc posset sed propter fidem quam habebant de sacramento, cum crederent illum adhuc esse suum praelatum, et ita in sola fide salvantur, infra, de bapt. et eius effect., debitum; et infra, de presb. non bapt., Apostolicam; et de conse. dist. 4, baptismi vicem.
Per concessionem
Ante concilium generale, infra, de praeben., de multa. Poterant episcopi de talibus dispensare per illud decretum, 70. dist., sanctorum. Sed postea non, et ideo non profuit huic concesso facta post illud concilium. Ber.
Electionis tempore
Nota tempus electionis spectandum, supra, de elect., dudum ad audientiam, ubi de hoc. Et ita si tunc non habuisset, non imputaretur ei, cum iam purgatus esset per restitutionem. Sic et qui in crimine detinetur, repellitur a testimonio, sed si iam emendatus est, admittitur, infra, de testib., testimonium, cum distinctione illius capituli. Et ita repellitur ut indignus, quia non erat capax tunc, ff. de iure fisc., non intelligitur § si quis palam. Sic etiam consideratur tempus contractus, an ecclesia decepta fuerit vel laesa ultra dimidium iusti pretii, infra, de empt. et vend., cum dilecti; et ff. de evict., ex mille § 1; C. de rescind. vend., si voluntate. Sed si medio tempore dimitteret illas parochiales ecclesias, numquid prodesset ei, ut sic reputaretur dignus? Videtur quod sic, quia si tempore litis contestatae non competit mihi ius contra te, quia tunc non possides, et tempore sententiae tu possideas, sequitur condemnatio, ff. de rei vend., si autem § 1; ff. de pet. hered., si quo tempore; et ff. de peculi., quaesitum, 1. resp.; et ff. deposi., depositum § num solum. Et merito, cum res pervenit ad eum a quo potuit efficax habere principium, infra, de conver. coniug., placet. Sed contra, ipso sui principio inhabilis erat, quia intus ortus occidit; 1. q. 1, quibusdam. Et talis contractus non sumpsit initium ab origine aequitatis, 16. q. 3, si sacerdotes. Verum est quod non prodesset dimittere huiusmodi beneficia, ut per hoc confirmaretur electio sua. De hac materia quando considerandum est principium vel finis nota supra, de elect., dudum ad audientiam.
Per sedem Apostolicam super hoc dispensatum
Infra, de praeben., de multa. Et sic evacuator opinio Io., qui notavit quod episcopi adhuc possunt in talibus dispensare.
Eodem decano
Scilicet, electo, qui decanus erat eiusdem ecclesiae post dimissum archidiaconatum Ambianensem.
Responsionem
Sed pone quod reus confiteatur quod petitur ab actore. Numquid per confessionem fit litis contestatio? Videtur quod non, quia dicit lex, per narrationem propositam et contradictionem obiectam fit litis contestatio, C. de iud., rem non novam § patroni. Et alibi dicitur, lis contestata videtur cum iudex per narrationem causam audire coeperit, C. de lit. contest., res. Et ita quod dixit simpliciter per narrationem determinatur per illam legem C. de iud., rem non novam, quae est posterior. Et ita videtur quod fiat contestatio litis tantum per contradictionem et non per confessionem. Dicas quod si libellus datus est adversario, et proposita narratione actoris adversario, ipse confiteatur animo contestandi litem, tunc lis est contestata, et ex tali confessione damnatur, ff. de confes., Iulianus. Et ita sententia diffinitiva fertur contra reum. Sed si non sit datus libellus et reus confiteatur in iudicio, tunc non dicitur fieri litis contestatio, nec fertur sententia diffinitiva, sed iudex praecipit reo ut solvat ad certum tempus, ff. de iud., si debitori. Et tale praeceptum non appellatur sententia, sed simpliciter dicitur praeceptum et ita servatur. Est ergo verum quod oblato libello adversario, et postea proposita petitione actoris in iudicio, sive reus neget sive confiteatur litem contestando, litis contestatio est facta. Et hoc satis habetur per hoc quod dicit, quod per narrationem et responsionem contestatio litis fiat, non distinguendo, confitendo, vel negando, et etiam ipsa significatio verbi hoc probat satis. Contestari, id est, simul testari, et ita reus qui confitetur, cum actore simul testatur super re petita. Ber.
Irritum duximus
Sic patet manifeste quod litis contestatio est de substantia ordinis iudicarii, et nihil valet sententia vel testis receptio illa omissa, infra, ut lite non cont., accedens 1; et infra, ut lite non cont., ad hoc, et hic. Et ita per positiones et responsiones ad eas, non fit litis contestatio; infra, de litis contest., olim; et C. de iud., rem non novam.
Irritari
Hic agebatur contra electum, ut eius electio cassaretur ex causa praedicta; simile infra, de iudic., exhibita. Et eadem causa possent ipsi iidem excipere contra electum si peteret electionem suam confirmari, infra, de except., dilecti filii. Et sic ex eadem causa competit actio et exceptio, diverso tamen iudicio, quod non contingit in aliis iudiciis, cum exceptio sit actionis exclusio, ff. de exception., exceptio dicta; et idem est effectus quocumque modo procedatur. Ber.
Electo respondente
Hic ergo patet qualiter litis contestatio fiat, quia per petitionem in libello petitam et responsionem directe factam ad ipsum, ut hic patet, sicut etiam traditur C. de lit. contest., res; et infra, de litis contest., olim; C. de iud., rem non novam § patroni.
De veritate dicenda
Notat ergo ius novum licet ratio esset antiqua, et sic etiam observatur quod in causis spiritualibus iuramentum de veritate dicenda tantum praestat et non de calumnia, infra, de iuram. calumn., litteras. Sed numquid huiusmodi iuramentum debet exigi a praelato quando litigatur per syndicum nomine collegii in causis spiritualibus? Non videtur, quia illud iuramentum debet praestare syndicus, qui videtur dominus litis factus per contestationem, sicut praestat iuramentum de calumnia, infra, de iuram. calumn., in pertractandis; et infra, de iuram. calumn., imperatorum; et infra, de iuram. calumn., cum in causa. Et idem dico in hoc iuramento, quod in iuramento de calumnia, ut qui illud praestare non vult, actor cadat ab actione instituta, et reus pro confesso habeatur, infra, de iuram. calumn., cum in causa; et C. de iureiuran., cum et iudices § quod si actor. Iuramentum illud de veritate dicenda quidam exigunt a praelato, licet praestitum sit a syndico et in spiritualibus et in civilibus causis, ut praelatus dicat inde veritatem de causa illa. Sed quo iure hoc faciant non vidi ius super hoc, sed ex quadam aequitate hoc dicunt, quae posset continere quandoque iniquitatem, quia posset corrumpi praelatus. Sed numquid crederetur confessioni praelati, ut per talem confessionem condemnaretur ecclesia, et si iam fundasset ecclesia intentionem suam, numquid praevaleret confessio praelati contra ecclesiam facta? Certe non, argumentum optimum 25. q. 2, postea quam; quia factum praelati non debet ecclesiae sic imputari, 16. q. 5, si episcopum; et infra, de except., cum venerabilis. Qui tale iuramentum exigunt, dicunt quod confessio praelati sola non praeiudicaret ecclesiae, sed cum aliis adminiculis praeiudicaret, ut si altera pars semiplene probasset ita quod non sufficeret ad condemnandum, tunc confessio praelati complet probationem. Sed non credo quod deberet talis exigi confessio, nisi forsan cum praelatus deberet respondere de eo quod ipse fecit, sicut servus quandoque interrogatur de facto suo, 4. q. 3, si testes § item servi neque; et C. de quaest., interrogari. Nec tunc dicerem quod confessio illa praeiudicet ecclesiae, quia delictum personae etc., nisi id fecisset de mandato capituli vel ratum postmodum habuisset. Et hoc probat decretalis illa infra, de testib., extravag. praesentium, quae hic inferius allegatur, licet consuetudo se habeat in contrarium. Hodie vero habemus quandam decretalem super hoc, quae dicit quod praelatus nomine suo et in animam capituli vel maioris partis praestat hoc iuramentum de veritate dicenda, et sic debet respondere veritatem quam ipse scit, et intelligit per eos in quorum animas iuravit, et incipit infra, de testib., extravag. praesentium, et mittitur cuidam archiepiscopo. Et ita confessio solius praelati non praeiudicat ecclesiae, et ita non debet exigi. Ber.
Confiteretur
Et ideo pro convicto debet haberi, cum sua excusatio non valeret quia confessos in iure pro iudicatis haberi placet, C. de confes., confessos; et infra, de confess., cum super; et infra, de confess., ex parte. Tamen si quis probat se erasse, non nocet confessio, infra, de elect., his quibus; et C. de iuris et fact. ignor., error facti. De hac materia tractatur plene infra, de confess., ex parte; et infra, de iudic., at si clerici.
Suspendit
Innuit quod secus sit de iure communi, quod dicit, archidiaconus ea quae sequuntur facere non debuerat de iure communi, sed de consuetudine, infra, de offi. archidiac., ad haec; infra, de excess. praelat., ad haec. Item quod non de iure communi hoc faciunt est arg. 16. q. 7, nullus omnino. Immo videtur de iure communi quod consuetudo non prosit, infra, de offi. archidiac., cum satis. Immo contrarium videtur quod de iure communi haec spectent ad archidiaconum, 25. dist., perlectis; 63. dist., si in plebibus; infra, de offi. archidiac., ad haec; et infra, de offi. archidiac., ut nostrum. Quid est ergo tenendum de iure communi? Videtur quod haec pertineant ad archidiaconum per iura proxima. Sed consuetudo servatur in talibus. De hac materia dicetur infra, de offi. archidiac., ad haec. Et eo ipso quod archidiaconus vel alius praelatus hoc exercet, intelligere potest quod curam habet animarum annexam.
Idem de personatibus
Infra, de praeben., de multa § ulti. Et est arg. quod de similibus idem debet esse iudicium, infra, de translat., inter corporalia; et supra, de rescript., inter caeteras, in fi. Similis enim aequitatis ratio similia iura suadere videtur, C. ad leg. Falc., cum certum; ff. ad leg. Aquil., illud; et C. de constit. pecun., divi Hadriani; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; et supra, de consti., nam concupiscentiam. Et quoties ex una radice vitium nascitur, consequens est ut eadem lege tollatur, C. de nupt., si libertam.
Habendum
Potest hic dici prout dicitur 17. q. 4, uxor felicis, vers. sic est ad singula, etc.
Expressa
Supra, de rescript., super litteris. Multa exempla potes habere supra, de rescript., cum adeo; et supra, de rescript., constitutus; infra, de offi. deleg., coram; infra, de re iudic., inter monasterium. Et sic idem iuris est in indulgentiis sive confirmationibus sicut in rescriptis, ut hic patet, et in privilegiis, infra, de decim., ex multiplici; ut non valeant veritate tacita impetrata. Ad hoc ut confirmatio valeat necesse est quod Papa ex certa scientia confirmet omnia beneficia, alias non valet, ut hic patet, et infra, de cons. et affin., quia circa; infra, de concess. praeben., quia diversitatem.
Habuisset
Ut ipse dicebat.
Penderet
De hoc nota infra, de aetat. et qualit., eam te.
Intitulatam
Nota ergo quod nullus potest habere duas ecclesias intitulatas. Ut hoc melius intelligas, videas primo quid sit titulus. Titulus quandoque dicitur signum, ut 16. q. 6, consuetudo. Et dicitur titulus omnis causa acquirendi dominii, ut titulus pro emptore, pro donato, pro herede, pro suo, pro dote, pro legato, pro derelicto. Unde dicitur quod in praescriptionibus ecclesiasticis bona fides et iustus titulus exiguntur, infra, de praescrip., si diligenti. Et qui aliquem talem habet titulum, habet causam praescribendi. Item dicitur titulus ipsa ecclesia, ut titulus S. Petri. Unde singuli tantum clerici per singulos tantum titulos sunt ponendi, id est, ecclesias, 80. dist., episcopi. Unde in ordinationibus quando vocantur clerici, dicitur talis ad titulum talis plebis. Item titulus dicitur clericatus vel canonicatus in aliqua ecclesia, unde dicitur intitulari, id est, inclericari vel canonicari. Et dicitur titulus quilibet ordo ecclesiasticus, et quaelibet dignitas vel praelatio. Unde dicitur quis intitulari in aliqua ecclesia, id est, ordinari vel praefici, 70. dist., sanctorum. Est ergo regulariter verum quod nulli clerico de iure communi licet habere duas ecclesias, vel quo ad titulum clericatus, vel quo ad titulum canonicatus, vel ordinationis, vel praelationis, vel dignitatis, ut 70. dist., sanctorum; et hic, ubi dicit quod nullus potest habere plures parochiales ecclesias vel dignitates, cum idem iudicium de huiusmodi sit habendum, ut hic dicit, et infra, de praeben., de multa; et 13. q. 1, ecclesias; et 80. dist., episcopi; et 7. q. 1, in apibus; et 21. q. 1, clericus. Nam habere plures ecclesias est genus negotiationis, ut in praedicto capitulo 21. q. 1, clericus; quia eis servire non potest, infra, de praeben., quia in tantum; et infra, de cleri. non residen., quia nonnulli. Et qui ad utrumque festinat neutram bene peragit, 16. q. 1, presbyteros. Item sicut uxore vivente nullus aliam potest habere, sic nec clericus secundam ecclesiam potest habere, 7. q. 1, sicut alterius. Et sic accipitur titulus in decretali praedicta et in decretis praedictis. Ista quidem sunt regulariter vera. Tamen in casibus potest quis habere plures ecclesias. Primo ubi una pendet ab altera, ut hic, et infra, de aetat. et qualit., eam te; et infra, de praeben., extirpandae § 1. Item si habet unam intitulatam et aliam commendatam, ut hic, et 21. q. 1, qui plures. Item propter paupertatem ecclesiarum; 10. q. 3, unio; et infra, de aetat. et qualit., eam te. Item olim propter penuriam clericorum, 21. q. 1, clericus, in fi.; item per dispensationem domini Papae, infra, de praeben., de multa. Et hodie in talibus episcopi dispensare non possunt, ut etiam dicit illa decretalis infra, de praeben., de multa, sed in illa quam quis habet commendatam non dicitur praelatus esse. Unde versus: paupertas pendens defectus gratia servans // ecclesias retinere duas dat quodlibet horum. Haec vera sunt in praelaturis et dignitatibus. Quid dicemus de aliis clericis, numquid possunt esse clerici in pluribus ecclesiis, et ibi habere praebendas? De iure communi potest dici quod in pluribus ecclesiis intitulari non possunt, nisi essent tenues in substantia, ut dictum est de praelaturis. Sed per dispensationem episcoporum bene possunt, quia episcopi dispensatio cum talibus clericis non est prohibita, immo tacite videtur concessa per contrariam consuetudinem, quam scit Papa et tolerat. Sic et ipso facto derogatum est illi decretali 70. dist., sanctorum. Sed in diversis episcopatibus necessaria est utriusque episcopi dispensatio. Sed hic videtur permitti quod clerici possint habere titulum in pluribus ecclesiis, quia non prohibet hic nisi de parochialibus, et sic per contrarium sensum permittit clericis habere plures canonias. Sed credo quod si primum beneficium sit sufficiens, quod secundum non possit habere nisi dispensative.
Personatus
Id est, decanatus super quo impetravit indulgentiam, ut ipsum cum praedictis parochialibus ecclesiis retineret. Vel forte loquitur de archidiaconatu, ut illas retineret cum archidiaconatu, infra, de cons. et affin., quia circa.
Retinere
Nota quod qui habet plura beneficia quorum alterum per se sufficeret, non potest sine mortali peccato retinere aliud. Sed dispensatio reddit licitum quod erat illicitum, sicut vides simile, consuetudo facit quod in absentia licite possit beneficium percipi, supra, de consti., cum omnes.
Si quod
Id est, quia non videbatur competere, ideo cessit spontanea voluntate; sic infra, de simon., per tuas 1; quasi male conscius sibi causas.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.